monumenta.ch > Plinius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 109
{XXXII} recentissimi auctores et circa Thebaidis Alabastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, prasoides atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota enim similitudo ad porri sucum derigitur. est autem amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sentit, ceterae Naxio et cotibus poliuntur. haec et usu atteritur.